Liber Paralipomenon Primus*

Caput 29: Versus 3

Gabaon,etc., Quae fuit civitas metropolis Hevaeorum, ceciditque in sortem Benjamin, et fuit separata Levitis. Mirum ergo est quod Josephus dicit, quia Salomon in Hebron venit ut sacrificaret in altari aeneo, quod fecerat Moyses: nisi forte ipsam Hebron excelsum Gabaon intelligi voluerit, eo quod ibi primum regnavit. Interpretatur enim Gabaon sublimitas, vel collis patruelis.
(* Traductions européennes)